III. 7. Ut Corinthia videris. xci

Ἁ Κορινθία ἔοικας χοιροπωλήσειν, id est Corinthia videris corpore quaestum factura. In mulierem intempestivius libidinantem. De mulieribus Corinthi prostantibus dictum est alibi. Dictum est autem χοιροπωλῶ novo quidem verbo, quod nobis indicat quaestum facere corpore. Χοῖρος enim naturam muliebrem significat. Extat et hoc in eisdem collectaneis.

Index Adagiorum