III. 7. Tertium caput. xc

Τρίτη κεφαλὴ καὶ τρίτῳ ἐγκεφάλῳ, id est Tertium caput et tertio cerebro. In onerum bajulos dictum, qui non humeris modo, verum et capite gestant onera. Extat in eisdem, quae modo citavi, collectaneis. Apte torquebitur in homines variis distractos negotiis.

Index Adagiorum