III. 7. Servum haud veho. lxxxix

Δοῦλον οὐκ ἄγω,

Εἰ μὴ νεναυμάχηκε τὸν περὶ τῶν κρεῶν, id est

Servum ego haud veho,

Nisi qui prius pro carnibus certaverit

Certamine in navali.

Id est : non admitto servum nisi multis magnisque spectatum experimentis. Est autem carmen hoc apud Aristophanem in Ranis, a nobis alio citatum loco. Admonent interpretes duplicem esse lectionem, περὶ τῶν κρεῶν et περὶ τῶν νεκρῶν, id est pro carnibus et pro cadaveribus. Pro carnibus accipiunt pro vita ; carnem enim corpus appellant. Porro servi cum pugnant, quoniam nullas habent possessiones, pro vita dumtaxat dimicant. Qui legunt νεκρῶν, hanc adferunt fabulam : In praelio navali, quod actum est apud Arginusas, superiores extiterunt Athenienses vetueruntque, ne cadavera caesorum tollerentur, et hac quoque de re digladiatum est. In hoc autem bello servi egregiam operam navasse leguntur, quapropter et libertate donati sunt. Recensetur proverbium in Plutarchi collectaneis.

Index Adagiorum