III. 7. Samium comatum. lxxxviii

Τὸν ἐν Σάμῳ κομήτην, id est Samium comatum, dicebant eum, qui ante ignavus habitus praeclarius expectatione sese gessisset in negotio. Aiunt pugilem quempiam apud Samios fuisse, qui cum ab adversariis haberetur ludibrio, quod comatus esset, commissus cum illis vicit. Unde in proverbium abiit, quoties quis certamen suscipit cum eis, quos praeter opinionem experitur sese viribus superiores. Non dissimile, quod admonuit Sylla : Cavendum a puero male cincto. Recensetur in Plutarchi collectaneis.

Index Adagiorum