III. 7. Agas asellum. lxxxvii

Agas asellum. Hoc adagii quoniam mutilum refertur, non satis liquet, quid sibi velit. Refertur autem a Cicerone libro De oratore secundo, ad hunc quidem modum  : In hoc genus conjiciuntur proverbia, ut illud Scipionis, cum Asellus omneis provincias stipendia merentem se peragrasse gloriaretur : Agas asellum et caetera. Hactenus Tullius. Neque vero libet referre, quae in hunc locum adfert Omnibonus, interpres alioqui non omnino malus. Tamen visum est ipsum adagium in medium proponere, quo doctis saltem vestigandi ministrarem occasionem. Fortasse legendum agaso asellum. Nam veteres elidebant vocales more Graecorum etiam in scriptura. Atque ita sensus erit, ununquemque facere quae se digna sint : Depotant nepotes, decoquit lurco, digladiatur miles, pejerat leno, mentitur advocatus. Siquidem hoc ipsum agasonis vocabulum in contemptus abiit proverbium, id quod apud Graecos festivius est ob sermonis ἰδίωμα. Nam Dores asinum vocant non ὄνον, ut caeteri, sed κίλλον, et agasonem non ὀνηλάτην, sed κιλλακτῆρα, veluti testatur Julius Pollux libro De rerum vocabulis VII. Fortassis huc pertinet quod scripsit Flaccus epistola XIX ad Lollium :

Ad imum

Thrax erit aut olitoris aget mercede caballum.

Index Adagiorum