III. 7Manticulari.lxxxi
Festus Pompeius ostendit poetas hoc verbo manticulari usos pro fucum facere ac subdole agere citatque Pacuvium ita loquentem : Ad manticulandum astu aggreditur. [Sign. Verb., Budapest p. 100, « Manticularum »] Tractum autumat a manticulis, quas fures attrectare solent, nimirum quo furentur. Equidem magis arbitror hinc sumptam metaphoram, quod qui in convivio dissimulant, mantilibus tegunt faciem, velut extergentes. Unde in Sermonibus Horatius : Mappa compescere risum. [Serm., II, 8, 63] Plautus item in Captivi duo pro pallio latebraque posuit, qua dolus tegi possit :
[Capt., 520] Equidem haud scio, num ad hanc pertineat formam, quod legitur apud Origenem homilia in Ezechielem quinta : Qui dicit proximo suo : Ignoscit nobis peccata nostra deus, siquidem et in talibus sacramentis ludimus vicissim nobis pollicentes, mappam mittet deus, [Hom. Ez., 5, 5] id est teget nostra flagitia, missa mappa. Verum quoniam Graeci codicis non adest copia, super hac re praestiterit Academicum agere. Docti, quibus adest, locum hunc excutient a nobis admoniti. Utitur eodem dicto Tertullianus libro adversus Valentinianos : Sed mappa, quod aiunt, missa. [Val., 36]Nec mendaciis subdolis mihi usquam mantellum est meis,
Nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum obvium est.