III. 7. Imi subsellii. lxxx

Idem in eadem fabula imi subsellii viros appellat parasitos, qui ita in convivium admittuntur, ut immo sedeant loco.

Nihil, inquit, morantur jam Lacones, imi subsellii viros.

Apud eundem in Sticho parasitus inducitur ita loquens :

Haud postulo equidem in summo lecto accumbere.

Scis me dudum esse imi subsellii virum.

Item Horatius : Et imi / Derisor lecti, scurram significans. Quadrabit etiam in tenues convivas, quos divites isti nonnunquam recipiunt, sed infimo loco. Lepidius erit, si transferatur longius, hoc est ad eos, qui inter aulicos proceres extremo sunt loco aut inter eruditos postremi sunt, quos et infra classem et extremae classis et infimae notae licebit appellare. Quorum posterius hoc a mercibus sumptum videtur, quibus addita nota testatur precii modum, prius illud a censu veterum. Nam qui primae classis erant, centum et viginti milia aeris possidebant, atque hi soli classici vocabantur, reliqui omneis, nam classes erant complures, infra classem dicebantur. Auctor Gellius libro septimo, capite decimotertio. Tametsi nonnulli codices pro XX habent XXV et Titus Livius ait Aeris centum milia.

Index Adagiorum