Adagiorum Chiliades

Adagium 268

I. 3Hinc illae lacrimae.lxviii

Ex Andria Terentiana [Andr., 126] per allusionem proverbialiter usurpatum videtur ab Horatio  : Hinc illae lacrimae. [Epist., I, 19, 41] Usurpavit ad hunc modum M. Tullius in actione pro M. Caelio : Hinc illae lacrimae, nimirum et haec causa est horum omnium scelerum atque criminum. [Cael., 25, 61] Dicetur autem de rei causa aliquandiu dissimulata, quae vere tandem deprehendatur. Velut si quis dicat barbaros damnare Graecas literas, ne scilicet ipsi parum docti videantur, commode subnectet : Hinc illae lacrimae, hoc est quod eos male habet. Sumuntur autem frequenter id genus allusiones a claris auctoribus et in proverbii vicem transferuntur, etiam si nulla figura proverbialis adsit. Quod genus illud ex Homero [Il., VI, 442] saepius iteratum in Epistolis Ciceronis ad Atticum : Αἰδέομαι Τρῶας [Att., II, 5, 1] Αἰδέομαι Τρῶας, id est Vereor Trojanos.