III. 7. Βατταρίζειν. lxxvi

Βατταρίζειν dicebantur vulgo qui balbutirent quibusque haesitans esset et impedita lingua, quod Graeci τραυλίζειν appellant. M. Tullius Ad Atticum libro sexto : Τῆς ξυναγόρου τῆς ἐμῆς ὁ ἀπελεύθερος ἔδοξέ μοι τὰ ἐμὰ βατταρίζειν. Quod vitium ex humore immodico nasci docet Hippocrates, probat Galenus commentario sexto. Unde in pueris ac temulentis fere accidit ; quanquam addit et alias causas, indicans potissimum fieri in τ et ρ, pro quibus sonant τλ, unde fit, ut aegre suum ipsorum vitium pronuntient τραύλωσιν. De pueris, cur magis balbutiant quam viri, quaerit Aristoteles, sectionis XI problemate XXX. Distinguit autem illic philosophus τραυλότητα, ψελλότητα et ἰσχνοφωνίαν. Traulosin autem definit, cum quis literam quampiam non potest exprimere, non quamlibet, sed certam aliquam (hanc Theodorus vertit blesitatem) ; ψελλότητα vero, cum litera quaepiam aut syllaba supprimitur, veluti cum πιττεύει dicitur pro πιστεύει (hanc Theodorus vertit balbutiem) ; ἰσχνοφωνίαν vero, cum non valent expedite syllabam syllabae contexere pronuntiando (quam Theodorus vertit linguae haesitantiam). Quae vitia frequentius accidunt pueris, ut dictum est, senibus ac vinolentis, unde Flaccus Balbam senectutem vocat. In causa putat Aristoteles virium imbecillitatem, quae non queat animo subservire. Etiamsi Tullius βατταρίζειν accipere videtur propemodum pro effutire. Inde translatum ad eos, qui nugas deblaterant. Unde βατταρισμόν nugacitatem vocant, vocem a Batto quopiam Thebano mutuati, cui vox fuerit exilis linguaque parum articulata. Cui Pythia dixerit Βάττ᾿, ἐπὶ φωνὴν ἦλθες, id est Batte, ad vocem venisti. Auctor Hesychius, addens quibusdam videri vocem imitatitiam, qualis est φλοῖσβος aliaeque innumerae. Dicunt et βαττολογίαν multiloquentiam, a Batto quopiam poeta, cui mos erat in poematis eadem subinde inculcare. Utriusque meminit Suidas. Verum haec nihil ad sensum Ciceronis. Mihi magis apparet dictum fuisse βατταρίζειν pro dolo malo agere, quod apud Cyrenaeos vulpes dicatur βάσσαρος, teste Herodoto, ut Latini quoque dicunt vulpinari. Battarus enim dux fuit deducendae in Cyrenen coloniae. De psellismo dictum est nobis alias.

Index Adagiorum