III. 7. Hic bonorum virorum est morbus. lxxiv

Αὕτη γε χρηστῶν ἐστιν ἀνδρῶν ἡ νόσος, id est

At iste sane morbus est probi viri.

Suidas propemodum ut proverbiale citat. Extat autem apud Aristophanem in Vespis. Uti licebit, cum id probro datur, quod magis laudi duci oportebat. Finitimum illi ex Euripidis Aulidensi Iphigenia :

Καλόν γέ μοι τοὔνειδος ἐξωνείδισας,

id est

Mihi opprobrasti probrum honestum scilicet.

Aut εἰρωνικῶς in tristia quaedam et severa vitia, quae cum atrociora sint, tamen minus obnoxia sunt infamiae, quod his magnates ac probati laborent. Quis enim non exsecratur furem ? At longe foedius est adulterium, quod tamen proceres sibi propemodum laudi tribuunt. Invidere, obtrectare, studere congerendis opibus longe sceleratius est quam puellam habere, quicum cubites, ob nocturnos, ut divus ait Hieronymus, metus. At hoc qui facit sacerdos, vappa vocatur ac sterquilinium, et integri sanctique habentur, qui ambitione tument, avaritia contabescunt, invidentiae virus afflant omnibus, quod videlicet hi bonorum virorum morbi sunt.

Index Adagiorum