III. 7. Non est oleum in lecytho. lxxii

Ἔλαιον οὐκ ἔνεστιν ἐν τῷ ληκύθῳ, id est

Olei liquor nequaquam inest in lecytho,

scilicet cum significamus non esse precibus locum apud inexorabilem. Refertur apud Aristophanem in Avibus. Est autem allusio ad vocem. Nam ἔλαιον, oleum significat et ἔλεος, misericordiam, et haud scio an altera ab altera sit derivata.

Index Adagiorum