III. 7. Pyrrichen oculis prae se ferens. lxxi

Πυρρίχην βλέπειν, id est Tumultum ac bellum vultu prae se ferre, inde dictum, quod pyrriche saltationis genus est, quod ab armatis pueris peragebatur, ut testis est Athenaeus libro Dipnosophistarum decimoquarto, ostendens in ea belli imaginem repraesentari, impetum et ardorem adorientium et celeritatem fugientium. Et Aelius Spartianus in Adriano Militares, inquit, pyrrichas populo frequenter exhibuit. Tranquillus item pyrriches meminit : Pyrrichen saltaverunt Asiae Bithyniaeque principum liberi. Julius Pollux lib. IV cap. XIV inter varia saltationum genera commemorat ἐμμέλειαν tragicorum, κόρδακα comicorum, σικιννίδα satyricorum, πυρρίχην ac τελεσίαν, quas ἐνοπλίους vocat, quod armati saltarent. Unde ξιφισμόν dictum indicat, quod gladiis perageretur, et ποδισμόν, quod mira pedum celeritate corpus circumagerent. Idem commemorat et alia saltationum genera, quae belli habebant imaginem, κῶμον et τετράκωμον, quam ait Herculi fuisse sacram. Rursus aliam, quam Καρικήν dixere, quae et ipsa armis peragebatur. Plato De legibus septimo docet duo potissimum saltationis genera fuisse, alterum bellicum ac tumultuosum, quod pyrriche dicebatur, alterum moderatius, quod ἐμμέλεια. Pyrrichen describit his verbis : Πυρρίχην ἄν τις ὀρθῶς προσαγορεύοι τάς τε εὐλαβείας πασῶν πληγῶν καὶ βολῶν ἐκνεύσεσι καὶ ὑπείξει πάσῃ καὶ ἐκπηδήσεσιν ἐν ὕψει καὶ σὺν ταπεινώσει μιμουμένην, καὶ τὰς τοιαύταις ἐναντίας, τὰς ἐπὶ τὰ δραστικὰ φερομένας αὖ σχήματα, ἔν τε ταῖς τῶν τόξων βολαῖς καὶ ἀκοντίων καὶ πασῶν πληγῶν μιμήματα ἐπιχειρούσας μιμεῖσθαι, τό τε ὀρθὸν ἐν τούτοις καὶ τὸ εὔτονον, τῶν ἀγαθῶν σωμάτων καὶ ψυχῶν ὁπόταν γίγνηται μίμημα, εὐθυφερὲς ὡς τὸ πολὺ τῶν τοῦ σώματος μελῶν γιγνόμενον, ὀρθὸν μὲν τὸ τοιοῦτον, τὸ δὲ τούτοις ἐναντίον οὐκ ὀρθὸν ἀποδεχόμενον, id est Pyrrichen recte appellaveris, quae vitationes omnium plagarum ac jaculorum deflexione corporum omnique cedendi ratione, submissione ac subsultibus in altum imitatur, rursum his contrarios gestus, qui conducunt ad corporis motus agilitati parandae idoneos, qui tum in arcuum jaculationibus, tum in hastilium missionibus, denique in omnium plagarum impetitionibus simulachra pugnae student imitari, simulque rectitudinem, interim et robur, bonorum corporum atque animorum quoties fit imitatio, quae adhibita plerumque confert ad corporis membrorum firmitatem, rectum quidem hoc, quod autem his contrarium est, non ut rectum approbatur. Meminit et scholiastes in Iliados Homericae Π commemorans tria saltationum genera, pyrrichen, sicinnis, quae pertinet ad sacra, et scordacismum, qui sit indecorus et profanis conveniens. Pyrriche Cretensium erat et in armis peragebatur. Unde Homerus virum in belli muniis agilem intelligi volens saltatorem appellat : ὀρχηστήν περ ἐόντα. Hoc pugnae genus eleganter depingitur ex Xenophonte apud Athenaeum libro primo : Ἀνέστησαν πρῶτοι Θρᾷκες καὶ πρὸς αὐλὸν ὠρχοῦντο σὺν ὅπλοις καὶ ἥλλοντο ὑψηλά τε καὶ κούφως καὶ ταῖς μαχαίραις ἐχρῶντο. Τέλος δὲ ὁ ἕτερος τὸν ἕτερον παίει, ὡς πᾶσι δοκεῖν πεπληγέναι τὸν ἄνδρα. Ὁ δὲ ἔπεσε τεχνικῶς πως, καὶ πάντες ἀνέκραγον. Καὶ ὁ μὲν σκυλεύσας τὰ ὅπλα ἑτέρου ἐξῄει, ᾄδων Σιτάλκαν, ἄλλοι δὲ τῶν Θρᾳκῶν τὸν ἕτερον ἐξέφερον ὡς τεθνηκότα, ἦν δὲ οὐδὲν πεπονθώς. Id est Surrexerunt autem primi Thraces et ad tibiam saltabant subsiliebantque in altum, idque leviter, interim utentes gladiis. Tandem alter alterum feriebat, sic ut omnibus videretur hominem percussisse. Ille vero artificio quodam cadebat, moxque omneis exclamabant. Tum is qui percussisse videbatur, cum alterum armis spoliasset, exibat canens Sitalcam, porro caeteri Thraces alterum efferebant veluti mortuum, cum nullo esset affectus malo. Refert illic et alia saltationum genera, si quis avet ea cognoscere. Denique Homerus Iliados Π Cretensem quempiam bello strenuum ὀρχηστήν appellat, hoc est saltatorem, ob pyrrichen, de qua diximus, Thracibus familiarem. Ita scholiastes commemorans tria saltationum genera, pyrrichen bellicam, sicinnis sacris accommodam et σκορδακισμόν sordidam ac profanam. Aristophanes in Avibus :

Ἄγγελος Ἐλθεῖ πρὸς ἡμᾶς δεῦρο πυρρίχην βλέπων,

id est

Nuntius

Accurrit ad nos pyrrichen oculis tuens.

Unde et pedi pyrrichio nomen, quod impetum habet militis ruentis in praelium, et vel a Pyrrho Achillis filio, quod Plinius libro VII capite LVI sentire videtur scribens : Armatam saltationem Curetes docuere, pyrrichen Pyrrhus, utramque in Creta, vel, ut putat Athenaeus, a Pyrricho quodam Lacedaemonio (sunt enim bellacissimi Lacones, apud quos peculiaris erat haec saltatio, quam mox a quinto anno pueri discebant, quod illi vocant πυρριχίζειν, et pyrrichistae dicuntur hoc genus exercentes) vel ab ignea vi nomen habet. Julius Pollux eo, quem mox citavi, loco ait pyrrichen eandem esse cum telesia et utrosque fuisse judices hoc genus certaminum. Quin hoc ipsum, si quis tumultuantem et ira excandescentem dicat πυρριχίζειν, non carebit proverbii specie. Simili tropo Timocles apud Athenaeum libro VI :

Μισῶν λόγους ἄνθρωπος, οὐδεπώποτε

Ἀντίθετον εἰπὼν οὐδέν, ἀλλ᾽ Ἄρη βλέπων,

id est

Sermonis osor homo, nihil contra loquens

Unquam, sed ore praeferens Martem truci.

Itidem poetae dicunt torva tuens et Graeci ὑπόδρα βλέπων.

Index Adagiorum