III. 7Lesbiari.lxx
Λεσβιάζειν antiquitus polluere dicebant. Aristophanes in Vespis :
[Vesp.] id estΜέλλουσαν ἤδη λεσβιεῖν τοὺς ξυμπότας,
Aiunt turpitudinem, quae per os peragitur, fellationis opinor aut irrumationis, primum a Lesbiis auctoribus fuisse profectam et apud illos primum omnium feminam tale quiddam passam esse. Interpres hujus rei testem citat Theopompum in Ulysse : Ἵνα μὴ τὸ παλαιὸν τοῦτο καὶ θρυλλούμενον δι᾿ ἡμετέρων στομάτων εἴπω σόφισμα, ὅ φασι παῖδας Λεσβίων εὑρεῖν, [Schol. Vesp.] id est Ut ne vetus illud ac vulgo jactatum inventum ore nostro proloquar, quod aiunt Lesbios reperisse. Citat et Stratidem in Troilo :Quae combibones jam suos contaminet.
id estΜή ποτ᾿, ὦ παῖ Ζηνός, ἐς ταὐτὸ μόλῃς,
Ἀλλὰ παραδοὺς τοῖς Λεσβίοις χαίρειν ἔα,
Senarii duo videntur, sed nonnihil depravati. Innuit idem Aristophanes ἐν ἘκκλησιαζούσαιςNe quando, fili Jovis, hucusque pervenias,
Verum hoc Lesbiis relinquas ac valere sinas.
[Ecc.] id estΔοκεῖς δέ μοι καὶ λάβδα κατὰ τοὺς Λεσβίους,
Allusit autem ad communem literam, quae prima est et Lesbiis et obscoeno verbo λειχάζειν. Id, ni fallor, tale quiddam est Graecis quale fellare Latinis. Nam vox etiamnum manet, tametsi rem jam olim e medio sublatam arbitror.Mihi at videre labda juxta Lesbios.