I. 3. Midas auriculas asini. lxvii

Μίδας ὄνου ὦτα, id est Midas auriculas asini. Refertur a Diogeniano. Natum a fabula notissima Midae regis Phrygiae, cui Phoebus, quod stolide Panem canentem sibi praetulisset, asininas affixit auriculas. Quas cum diu mitra occuluisset, tandem a tonsore animadversum est ac prolatum in vulgus. Porro adagium recte dicetur vel in stolidos et crassis auribus pinguique judicio homines vel in tyrannos ; quibus cum aures sint asininarum instar longae, procul etiam audiunt velut auscultatoribus dimissis, qui audita referant. Quos Plutarchus in libro De curiositate ὠτακουστάς appellat et προσαγωγίδας. Eoque Lucianus in libello, cui titulus Non esse facile credendum delatoribus, calumniae depingens imaginem Midae aures illi tribuit propter studium subauscultandi captandique quid alii rerum faciant : Ἐν δεξιᾷ τις ἀνὴρ κάθηται τὰ ὦτα παμμεγέθη ἔχων μικροῦ δεῖν τοῖς τοῦ Μίδου προσειοκότα, id est Ad dexteram vir quispiam sedet auriculis maximis, quales ferme Midae fuerunt. Aristophanes in Pluto :

Μίδας μὲν οὖν, ἢν ὦτ᾿ ὄνου λάβητε,

id est

Midas quidem itaque, si asini aures sumatis.

Quo loco interpres admonet proverbii de auriculis asininis ejusque commenti varias allegat causas. Quosdam auctores esse, Midam hunc ob contemptum aliquando vituperatumque Bacchi numen in asinum fuisse conversum. Alii narrant, cum aliquando praeteriret asinos hujus dei atque eos affecisset injuria, iratum Bacchum Midae auriculas asininas addidisse. Sunt qui dicant huic aures natura praelongas fuisse et asininarum instar prominentes atque hinc fabulae jocum ortum esse. Quanquam pluribus placet hac allegoria significatum, Midam utpote tyrannum Corycaeos ac subauscultatores dimittere solitum, per quos quaecumque per omnem regionem vel fierent vel dicerentur, cognosceret, nimirum illis utens aurium vice. Proinde cum vulgus admiraretur ab illo resciri etiam ea, quae clam ac procul fierent, occasionem fabulae dederunt, ut Midas diceretur auriculas asini habere, vel quod nullum aliud animal acrius audiat quam asinus excepto mure vel quod aures habeat omnium longissimas. Persius : Auriculas asini quis non habet ? Ferunt nonnulli primum a poeta scriptum fuisse : Auriculas asini Midas rex habet ; deinde metu Caesaris scripturam mutasse : quis non habet.

Index Adagiorum