III. 7. Mordere labrum. lxix

Ἐσθίειν τὰ χείλη, id est Comedere labra, vel hodiernis temporibus vulgo dicitur, qui stomachatur animoque ringitur. Sumptum ab indignantium gestu. Aristophanes in Vespis : Ὑπ᾽ ὀργῆς τὴν χελύνην ἐσθίων, id est Comedens labra prae iracundia. Sic et Homerus Odysseae Y :

Οἵδ᾿ ἄρα πάντες ὀδὰξ ἐν χείλεσι φύντες,

id est

Ast hi labra suis presserunt dentibus omneis.

Index Adagiorum