III. 7. Ruminare negotium. lxviii

Ἀναμάσσεσθαι τὸ πρᾶγμα, id est Ruminare seu remandere negotium, dicitur qui suo cum animo versat, etiam atque etiam expendens. Sumpta metaphora ab animantibus, qui cibum in os revocatum denuo mandunt, atque ita demum in alterum ventrem trajiciunt. Nam id non accidit nisi eis, quibus duo sunt ventres. Aristophanes in Vespis :

Μόλις τὸ πρᾶγμ᾿ ἔγνωσαν ἀναμασώμενοι,

id est

Vix causa cognita est, ubi ruminaverant.

Id etiam appellant ἀναπεμπάζειν. Usurpat hoc adagium et Lucianus quodam in loco.

Index Adagiorum