III. 7. Prius quam gallus iterum cecinerit. lxvi

Πρὶν ἢ τὸ δεύτερον ἀλεκτρυὼν ἐφθέγγετο, id est

Prius atque gallus cantet iterum cristiger.

Graecus versiculus constabit, si pro ἀλεκτρυών legas ἀλέκτωρ. Id est admodum mane et antelucano. A prisca consuetudine sumptum, qua noctis deliquium et accessum diei galli cantu metiebantur, gnomonibus horariis nondum repertis. Gallus autem tribus intervallis canit praenuntians diem. Qua de re Plinius libro decimo, capite vigesimo primo : Et hi nostri vigiles nocturni, quos excitandis in opera mortalibus rumpendoque somno natura genuit, norunt sidera et ternas distinguunt horas interdiu cantu. Cum sole eunt cubitum, quartaque castrensi vigilia ad curas laboremque revocant, nec solis ortum incautis patiuntur obrepere, diemque venientem nuntiant cantu, ipsum vero cantum plausu laterum. Hactenus Plinius. Cur autem id accidat gallis, Democritus apud M. Tullium concoctionem in causa esse putat, quod id temporis cibus a pectore depulsus in omne corpus digeritur. Poetae ad fabulam referunt, cujus meminit Lucianus in Gallo. Mihi magis arridet Ambrosii Leonis Nolani ratio, quem virum equidem non dubitem in pervestigandis naturae mysteriis vel cum quovis veterum philosophorum conferre. Hic in Quaestionibus suis gallorum cantum a peculiari quadam salacitate proficisci putat. Esse enim hoc animal prae caeteris gallinis deditum ac velut uxorium mireque sollicitum de sobole quam maxime propaganda, adeo ut unus gallus compluribus gallinis praeficiatur tantamque turbam unicus maritus impleat, tum pro feminis ac pullis acerrime depugnet. Porro cantum gallorum ab imaginatione Veneris proficisci vel illud satis arguit, quod, priusquam ineundis gallinis maturi sint, sileant. Ex reliquis item avibus pleraeque in coitu coitusve desiderio vocem edunt, ut anates, passeres, hirundines, perdices. Vox autem maris in avium genere tantam vim habet ad incitandam Venerem, ut quaedam hac audita tantum concipiant ova. Quo in numero sunt perdices. Gallus itaque dilabente jam per viscera cibo somnoque discedente, quo tempore corpora sua sponte concitantur ad Venerem, statim gallinarum meminit, quoque copiosior sit foetura, cantus illecebra provocat. Quod autem subinde canit, in causa est, quia galli somnus est intersectus minimeque perpetuus, maxime cum vigent aetate, ut intelligas et hoc a salacitate proficisci. Sed ut ad interpretationem adagii recurramus, veteres initium diei a prima mediae noctis inclinatione ordiebantur, proximum tempus gallicinium vocabant, quod id temporis lucem multo ante praesentientes incipiunt canere ; tertium conticinium, cum et galli conticescunt et homines etiam tum quiescunt ; quartum diluculum, cum incipit dignosci dies. Quintum mane, cum clarus jam dies exorto sole. Itaque secundus gallorum cantus multo solis exortum antevenit. Hinc Juvenalis :

Quod tamen ad galli cantum facit ille secundi,

Proximus ante diem caupo sciet.

Consimiliter Aristophanes in Contionatricibus :

Πόθεν;

Οὐδ᾿ εἰ μὰ Δία τότ᾿ ἦλθες, ὅτε τὸ δεύτερον

Ἀλεκτρυὼν ἐφθέγγετο,

id est

Minime gentium.

Ne si quidem illo te appulisses tempore,

Cum gallus iterum caneret.

Hujus rei mentio fit et in evangelicis literis.

Index Adagiorum