Adagiorum Chiliades

III. 7Ζοφοροδόρπιδες et similia.lxiii

Plutarchus in Symposiacis ostendit olim cognomina quaedam proverbiali joco jactata fuisse in eos, qui serius ac cunctantius ad convivium accederent ; dictos enim tum κωλυσιδείπνους, tum ζοφοροδόρπιδας, tum τρεχεδείπνους. Quorum nominum rationem si conjectare licet, hanc esse puto, quod qui cunctarentur adire, hi, quod aliis essent in mora, impedimento esse videbantur, quominus illis coenare liceret ; deinde quod lentitudine sua efficerent, ut convivium ad noctem usque proferretur. Tertium cognomen κατ᾿ ἀντίφρασιν attributum apparet. Negat autem apud Plutarchum quispiam Pittacum ab Alcaeo zophorodorpidem appellatum, quod serius iniret convivium, sed quod sordidis ac plebeiis compotationibus gauderet. Antiquitus autem inelegans ac parum urbanum habebatur, si quis ad convivium rogatus tardius advenisset. Unde Polycharmus in apologia, qua vitae suae rationem reddit Atheniensibus, illud in laudem suam interposuit : Ἄνδρες Ἀθηναῖοι, καὶ πρὸς τούτοις οὐδέποτε κληθεὶς ἐπὶ δεῖπνον ὕστατος ἀφικόμην, [Symposiac.] id est Ad haec insuper, Athenienses, nunquam ad coenam accersitus post tempus accessi. Hujus opinionis Battus quidam scurra non illepide causam aperuit apud Caesarem. Consuevit enim is, qui tardius venirent ad convivium, ἐπιθυμοδείπνους appellare, quasi dicas conviviorum appetentes, propterea quod, cum essent occupati negotiis, ob coenarum tamen cupiditatem non excusarent eis, a quibus rogarentur. Hujusmodi ferme Plutarchus. At Terentius in Seipsum excruciante indicat incivile fuisse statim et ante tempus adesse convivam, cum Chremes ait illos jandudum praesto esse domi suae seque ipsum in mora convivis esse, nimirum indicans contra fieri solere. Apud Aristophanem in Contionatricibus huc alluditur aliquoties : Ἐπὶ τὸ δεῖπνον ἔρχομαι, [Ecc.] id est Ad coenam venio. In eadem : Ἐπᾴσομαι μέλος τι μελοδειπνικόν, [Ecc.] id est Accinam melos aliquod coenaticum.