III. 7. Tenuiter diducis. lxi

Λεπτὰ ξαίνεις, id est Tenuiter diducis. Suidas scripsit dici solitum de eis, qui pauperum more tenuiter victitant. Translatum apparet a mulieribus lanam carminantibus. Nisi malumus legere ξέεις. Nam in vulgatis codicibus ξένεις habetur. Quae vox quid sibi velit, mihi sane non liquet. Porro sive ξαίνεις legas sive ξέεις, utroque modo significabitur illa tenuium hominum in minutulis rebus diligentia, quam Graeci vocant μικρολογίαν, adeo ut etiam cuminum secare proverbio dicantur. Quin et apud Latinos pauperes tenues appellant, et Terentius sic tenuiter dixit de juvene amante citra pecuniarum adminicula. Interdum ad exactam curam referunt ac subtilitatem. Ut Horatius in Sermonibus :

Utpote res tenues tenui sermone peractas.

Aristophanes item in Nebulis λεπτὴν φροντίδα dixit et λεπτοτάτους λήρους et λεπτολογεῖν, id est tenuem curam et tenuissimas rationes et tenuia loqui, nimirum anxias ac nimium subtiles philosophorum ridens argutias ; cujusmodi acumen Seneca prodidit fuisse Chrysippo, quod pungeret modo, non penetraret. Porro quemadmodum commoda rectaque divisio plurimum lucis adfert sermoni, ita curiosa illa et in frusta verius quam in membra sectio facit interdum, ut valde intelligendo nihil intelligamus. Unde qui vitant hanc immodicam subtilitatem, παχυμερῶς καὶ παχυμερέστερον loqui dicuntur. Ulpianus libro Pandectarum XV, titulo De peculio, capite Quam Tuberonis : Scire autem non utique singulas res debet ex necessitate, sed παχυμερέστερον, et in hanc sententiam inclinat Pomponius. Vox enim composita videtur a παχύ, quod est pingue, et μερίς partitio. Contra qui excutiunt singula quaeque licet minuta, λεπτομερῶς λέγειν dicuntur. Pro παχυμερῶς Aristoteles libro Ethicorum Nicomachiorum I dixit παχυλῶς καὶ τύπῳ : Ἀγαπητὸν δὲ περὶ τοιούτων καὶ ἐκ τοιούτων λέγοντας παχυλῶς καὶ τύπῳ τἀληθὲς ἐνδείκνυσθαι, id est Gratum igitur fuerit de talibus et e talibus disserentes crasse ac formula breviterque verum ostendere. Sentit exceptionum scrupulos omittendos apud inexercitatum auditorem, sed ita de rebus loquendum, ut plerumque sunt aut vulgo habentur. Rursus ejusdem operis libro II  : Πᾶς περὶ τῶν πρακτῶν λόγος τύπῳ καὶ οὐκ ἀκριβῶς ὀφείλει λέγεσθαι, id est Omnis sermo de rebus agilibus crassius, non exacte fieri debet. Frequens et illud in Graecis auctoribus ὡς τύπῳ εἰπεῖν, id est ut ita loquar, cum sentiunt se rem non, ut est, exacte proloqui, sed qualibuscumque verbis significare ac notare verius quam eloqui.

Index Adagiorum