III. 7. Numero dicis. lviii

Plautus in Casina Numero dicis dixit pro eo, quod est facile et compendio. Festus exponit pro cito ac celeriter, citans tum alios multos auctores, tum hunc Plauti locum. Sed apud Festum adeo depravata est scriptura, ut referre pigeat, nisi quod illinc colligitur veteres non solum dixisse numero dicis, sed numero scis, numero facis, numero expungere, numero credere, numero venire pro facile ac cito venire. Nonius Marcellus putat numero dici pro multum, sed exempla, quae adducit, magis indicant accipi pro cito ac facile sive statim. Quod ipsum ille fatetur in fine. Idem in Amphitryone : Numero mihi in mentem fuit. Usurpatur apud eundem et aliis aliquot locis.

Index Adagiorum