III. 7. Saburratus. lvii

Plautus in Cistellaria nove quidem, sed admodum eleganter dixit saburratus, pro onustus cibo. Sumpta metaphora a navibus, quas onerant harenis aut argilla, ne jactentur vacillentque in fluctibus. Quod equidem inter adagia non retulissem, nisi etiam vulgo passim diceretur. Plauti verba sunt haec :

Idem mihi, magnae quod parti est vitium mulierum,

Quae nunc quaestum facimus. Quae ubi saburratae sumus,

Largiloquae extemplo sumus.

Venustius fiet, si longius detorqueatur, veluti si quis aures saburratas dicat alicujus multiloquio. Aut animus philosophiae praeceptis saburratus, ne rerum tempestate jactetur.

Index Adagiorum