III. 7Miseram messem metere.lv
Malam metere messem est pro malefactis luere poenas. Non admodum abhorret ab eo, quod alibi retulimus : Ut sementem feceris, ita et metes. Stobaeus hoc carmen citat ex Euripidis Ione :
[Ion] id estΚαὶ νῦν ἐφέλκετ᾿ ὦ κακοὶ τιμὰς βροτοί,
Καὶ κτᾶσθε πλοῦτον πάντοθεν θηρώμενοι,
Σύμμικτ᾿ ἃ μὴ δίκαια καὶ δίκαι᾿ ὁμοῦ,
Ἔπειτ᾿ ἀμᾶσθε τῶνδε δύστηνον θέρος,
Aeschylus in Persis :At nunc honores, o scelesti, accersitis
Et opes paratis aucupantes undique
Promiscue per fas nefasque, postea
Messem metitis ob ista tristem et asperam.
[Pers.] id estὝβρις γὰρ ἐξανθοῦσ᾿ ἐκάρπωσε στάχυν
Ἄτης, ὅθεν πάγκλαυστον ἐξαμᾷ θέρος,
Plato in Phaedro : Ποῖόν τινα οἴει μετὰ ταῦτα τῆν ῥητορικὴν καρπόν, ὃν ἔσπειρε, θερίζειν; [Phaedr.] id est Qualem putas postea rhetorice messem messura est, quam seminavit ? Aristoteles Rhetoricorum III citat ex Gorgia : Σὺ δὲ ταῦτα αἰσχρῶς μὲν ἔσπειρας, κακῶς δ᾿ ἐθέρισας, [Rhet.] id est Tu quidem haec turpiter seminasti et misere messuisti.Florens enim spicam tulit ferocia
Noxae, unde prorsum flebilem messem metit.