III. 7. Λιμοδωριεῖς. xlix

Λιμοδωριεῖς. In proverbiorum collectaneis, quae Plutarchi nomine feruntur, hujusmodi reperio fabulam : Cum aliquando Peloponnesus annonae laboraret inopia, quidam urgente fame collectis sarcinis inde demigrarunt ; ei, cum incertis sedibus huc atque illuc vagarentur, recepti sunt in civitatem a Tripolitis. Tripolis autem ea in Rhodo est. Nomen igitur inditum illis, ut dicerentur Λιμοδωριεῖς. Hesychius addit ex auctoritate Didymi eos, qui juxta Oetam accolebant, sic vocatos, quod ob terrae sterilitatem frequenter cum fame rem habebant. Δωριεῖς Graece dici videntur a dono et eundo. Itaque qui vagantes famem adferebant, Λιμοδωριεῖς dicti sunt. Alioqui Dores non sunt in Peloponneso, sed inter Locros et Aetolos ; auctor Strabo libro IX. Quadrabit igitur in eos, qui fame adacti aliquo demigrant, velut Italorum vulgus fere hospites omneis Λιμοδωριεῖς appellat, ceu fame compulsos ad eam visendam regionem. Festus Pompeius admonet homines exili re tenuique fortuna dictos olim Canalicolas, quod circa canales fori consisterent.

Index Adagiorum