III. 7. Expedit habere plura cognomina. xlviii

Aristophanes in Pluto :

Ὡς ἀγαθόν ἐστ᾽ ἐπωνυμίας πολλὰς ἔχειν,

id est

Ut expedit, si plura habeas cognomina.

Convenit in eos, qui multa simul profitentur, quo quaestum faciant uberiorem, aut qui diversarum sunt partium. Quemadmodum vespertilio in apologis aliquando mus est, aliquando avis. Dictum est autem in Mercurium, cujus varia feruntur cognomina. Vocatur enim στροφαῖος, vel quod bene vertat negotia vel quod subdolus sit ac versipellis ; ἐμπολαῖος, quod auctionibus ac mercimoniis praesit ; ἡγεμόνιος, quod viae dux, ut apud Homerum Priamo ; δόλιος, quod imposturae praestigiarumque repertor ; κερδῷος, quod lucris augeat negotiatores  ; ἐναγώνιος, quod in certaminibus praeconis vice fungatur ; διάκονος, quod deorum minister. Feruntur item et Bacchi permulta cognomina. Proverbium non inscite torquebitur et in istos, qui nusquam non habent titulos ac nominationes, ut vocant, et ceu laqueos instructos ad irretienda sacerdotia. Aut qui plurimas artes profitentur, ut aliqua ratione sibi parent fortunam, velut ei faciunt, qui in principum aulis eidem et sacrificum agunt et ministrum et oeconomum et lenonem et γελωτοποιόν.

Index Adagiorum