Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 2643

III. 7Non capit somnum, nisi hoc aut illud fecerit.xliii

Sunt duae figurae proverbiales, quibus intemperantem atque impotentem rei cujuspiam cupiditatem significamus. Altera est apud Aristophanem in Vespis, hujusmodi :

Ἢν μὴ ᾽πὶ τοῦ πρώτου καθίζηται ξύλου,

Ὕπνου δ᾽ ὁρᾷ τῆς νυκτὸς οὐδὲ πασπάλην,

[Vesp., 90] id est

Ligno nisi fors primus ille assederit,

Somni videt nil nocte, non vel paspalam.

Primum lignum dixit primum gradum. Paspalam autem Graeci vocant minutissimum aliquem farinae pulvisculum. Ad eundem modum Juvenalis : Quibusdam / Somnum rixa facit. Altera est apud Maronem in Bucolicis :

Quod si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

[Buc., 3, 15] Priorem reperire est apud Hebraeum παροιμιογράφον : Non enim dormiunt, nisi cum male fecerint, nec capitur somnus ab eis, nisi supplantaverint. [Prov., 4, 16]