III. 7. Lingua seorsum inciditur. xlii

Aristophanes in Pace : Ἡ γλῶττα χωρὶς τέμνεται, id est Lingua ipsa seorsum inciditur. Interpres admonet proverbialiter dictum, sumptum autem ex Homero, Odysseae Γ : Ἀλλ᾽ ἄγε τέμνετε μὲν γλώττας, id est Eia age jam linguas incidite, ejusque sententiae Callistratum citat auctorem. Rursum in Pluto :

Ἡ γλῶττα τῷ κήρυκι τούτων τέμνεται,

id est

Praeconibus horum lingua praecidi solet.

Callistratus, ut citat interpres, tradit olim in sacrificiis linguam exsectam praeconibus dari solitam. Nam alioqui sunt qui dicant ex victimis Mercurio deberi linguam. Est autem in Aristophanis verbis ἀμφιβολία non infaceta, quod lingua utrolibet referri potest, vel ad boves vel praecones. Interpres admonet allusum esse ad proverbiale dictum Ἡ γλῶττα τῷ κήρυκι, id est Lingua praeconi. Quo recte videbimur usuri, cum praemii nonnihil deberi significabimus, qui in conficiendo negotio pro sua virili in partem adjumento fuit, aut εὐαγγέλιον dandum laeta nuntianti. Sic enim vocat Homerus mercedulam, quae dari consuevit laetum adferentibus nuntium. Apud Plutarchum Antipater, cum incidisset mentio de Demade jam senio imbecilli fractoque, Velut, inquit, ex immolata victima solus venter et lingua superest. Apparet linguam ceu profanum membrum sacris adhiberi non solere. Et Pittacus Amasidi regi mittit e victima linguam ut membrum pessimum et idem optimum. Praecones autem habent linguam venalem, et in sacrificiis admonebant populum, ut linguis faveret. Plautus in prologo Poenuli :

Exerce vocem, quam per vivis et colis.

Nam nisi clamabis, statim te obrepet fames.

Index Adagiorum