III. 7. Sphondyla fugiens pessime pedit. xxxvii

Idem in eodem ferme loco :

Ὡς ἡ σφονδύλη φεύγουσα πονηρότατον βδεῖ,

id est

Ut feles, quoties fugitat, male pedere sueta est.

In eos quadrabit, qui discedunt non citra infamiam. Sphondyla insecti genus, odoris taeterrimi. Plinius libro vigesimoseptimo, capite decimotertio, meminit sphondylae serpentis, quae radicibus arborum sit infestissima ; caeterum genus quodnam sit, non explicat. Est autem serpentis hujusmodi species exiguo corpore et subnigro, quae emoriens gravissimum odorem emittit. Hesychius docet apud Atticos spondylen dici felem. Est apud Aristophanem γαλῆς δριμύτερον, de acido ventris flatu.

Index Adagiorum