III. 7. Pro caeco exoculatus est. xxxv

Omneis hujusmodi facetiarum formulae pertinent ad adagiorum naturam, cum videmur corrigere, quod dictum est, sed altero verbo, quod vel idem polleat vel magis etiam laedat, veluti si quis dicat : Non furatus est, sed involavit. Non furatus est, sed rapuit. Aristophanes in Pluto : Μῶν οὐ κέκλοφας, ἀλλ᾽ ἥρπακας; id est An non furatus es, sed rapuisti ? Idem in eadem fabula : Ἀντὶ γὰρ τυφλοῦ ἐξωμμάτωται. Ludit enim servus ambigua voce ἐξωμμάτωται, quae declarat et oculis donatum Plutum et exoculatum.

Index Adagiorum