III. 7. Ἄγουσι καὶ φέρουσι. xxxii

Tritissima quidem, sed tamen proverbialis apud Graecos auctores figura est Ἄγουσι καὶ φέρουσι, pro eo, quod est : hostili more populantur aut vexant. Id si traducatur ad animum, non paulo fiet festivius. Quemadmodum Aristophanes in Nebulis :

Ὑπὸ γὰρ τόκων χρηστῶν τε δυσκολωτάτων

Ἄγομαι, φέρομαι, τὰ χρήματ᾿ ἐνεχυράζομαι,

id est

Diris ab usuris et usurariis

Rapior miser ferorque difficillimis,

Possessiones pignori opponens meas.

Lucianus dixit ἄγει καὶ φέρει pro eo, quod est : suo arbitratu quo vult trahit. Consimiliter usus est Cornelius Tacitus de oratoribus : Nunc principes in Caesaris amicitia agunt feruntque cuncta atque ab ipso principe cum quadam reverentia diliguntur. Homerus Iliados E :

Ἀτὰρ οὔτι μοι ἐνθάδε τοῖον,

Οἷόν κ᾽ ἠὲ φέροιεν Ἀχαιοὶ ἤ κεν ἄγοιεν,

id est

Neque enim hic mihi quicquam

Tale est, a Danais ut ferri possit agive.

Verba sunt Sarpedonis excitantis Hectorem ad bellum pro tuenda patria, cum ipse pugnaret nihil habens, quod Graeci possent auferre, nimirum Lycius patria. Item Vergilius Aeneidos secundo : Alii rapiunt incensa feruntque / Pergama, pro diripiunt ac populantur. Consimilem ad modum Livius dixit libro de bello Macedonico octavo : Tum demum fracta pertinacia est, ut ferri agique res suas viderunt. Apud Herodotum ita Croesus loquitur Cyro victori : Οὐδὲν γὰρ ἐμοὶ ἔτι τούτων μέτα, ἀλλὰ φέρουσί τε καὶ ἄγουσι τὰ σά, id est Jam enim nihil istorum meum est, sed tua diripiunt. Translatum videtur a more militari, quod illic homines et jumenta aguntur, sarcinae feruntur. Plato in libris De legibus : Τῶν ἀλλοτρίων μηδένα μηδὲν φέρειν μηδὲ ἄγειν, id est Ne quis quicquam alienarum rerum ferat agatve. Unde color sermonis ex legum formulis ductus videtur. Q. Curtius libro IV pro ἄγεσθαι καὶ φέρεσθαι dixit volvi agique : Eludant videlicet quibus forte ac temere humana negotia volvi agique persuasum est. In eodem libro dixit ferri agique : Adhuc lymphatos ferri agique arma jacentes. His verbis inconditum tumultum militum declaravit.

Index Adagiorum