III. 7. Animus est in coriis. xxx

Aristophanes ἐν Εἰρήνῃ :

Ἡμάρτομεν ταῦτ᾿, ἀλλὰ συγγνώμην ἔχε·

Ὁ νοῦς γὰρ ἡμῶν ἦν τότ᾽ ἐν τοῖς σκύτεσι,

id est

In his quidem sum lapsus, at veniam dabis ;

Nam mens profecto nostra tum in coriis erat.

Quanquam alias hujus proverbii meminimus. Simillimum est illi Terentiano Animus est in patinis. Item illud, quod legimus apud Athenaeum libro Dipnosophistarum primo :

Οὐδ᾿ ἂν λέγῃ τις, οὐδαμῶς μάθοιμεν ἄν·

Ὁ νοῦς γάρ ἐστι τῆς τραπέζης πλησίον,

id est

Ne quis loquatur, capere nunquam quibimus,

Nam mens quidem ipsa mensae adhaeret proxima.

Interpres admonet hujus proverbii : Ἐπὶ σκύτη βλέπει, de his, qui jam ad bellum spectant, quemadmodum alio demonstratum est loco. Licebit uti, cum ob sollicitudinem erit aliquis ad id, quod agitur in praesentia, parum attentus.

Index Adagiorum