I. 3. Per nebulam, per caliginem, per somnium. lxiii

Quarum rerum ambiguam quandam ac tenuem poeneque evanidam memoriam aut intelligentiam obtinemus, eas res per nebulam recordari, per somnium meminisse, per caliginem videre, proverbio dicimus. Ut quae puelli vidimus, senes quasi per somnium recordamur, vix tenuibus quibusdam simulachris rerum inhaerentibus animo nostro, qualis est ferme vulgarium insomniorum memoria. Porro quod per mediam nebulam intuemur, ejus confusam dumtaxat imaginem ac velut umbram incertam aspicimus. Cujusmodi sunt quae per caliginem cernuntur in tenebris. Hinc igitur ducta metaphora. Hujusmodi sermonis formae frequenter obviae sunt apud scriptores. Plautus in Pseudolo :

Sunt quae te volumus percontari, quae quasi

Per nebulam nosmet scimus atque audivimus.

Idem in Captivis duobus :

In memoriam regredior audisse me

Quasi per nebulam.

M. Tullius libro De finibus quinto : In infirma aetate imbecillaque mente vis naturae per caliginem cernitur. Plato De legibus libro septimo : Ἃ δὴ λέγω, δηλῶσαι πειρητέον οἷον δείγματα ἐξενεγκόντα εἰς φῶς· νῦν γὰρ λεγομένοις ἔοικε κατά τι σκότος, id est Caeterum quae dico, conandum est, ut velut exemplis in lucem prolatis reddamus perspicua. Nam haec videntur similia iis quae dicuntur per caliginem quandam. Eodem in libro legitur καθ᾿ ὕπνον, id est per somnum sive in somnis.

Index Adagiorum