III. 7. Testa collisa testae. xxix

Testa testae collidi dicitur, cum duo conflictantur utriusque malo. Aristophanes in Pace :

Καὶ πίθος πληγεὶς ὑπ᾿ ὀργῆς ἀντελάκτισεν πίθῳ,

id est

Ac recalcitrans per iram testa testam vulnerat.

Talis est fere conflictatio regum inter se belligerantium qualis ollae cum olla collisio. Nonnunquam perit uterque. Certe neuter absque gravissimis damnis discedit, nisi quod illud mihi videtur iniquissime comparatum fatis, quod, cum par sit incommoda belli in eorum recidere capita, qui belli sunt auctores et quorum refert vicisse, maxima pars malorum in hos ingruat, quibus invitis et abominantibus bellum suscipitur, et ad quos, etiam si prosperrimo Marte pugnatum fuerit, nec teruncius quidem sit rediturus.

Index Adagiorum