III. 7. Quid tandem non efficiant manus ?. xxviii

Aristophanes in Avibus :

Τί δῆτα πόδες ἂν οὐκ ἂν ἐργασαίατο;

id est

Quid est, quod haud effecerint demum pedes ?

Interpres ostendit allusum esse ad hujusmodi proverbium :

Τί δῆτα χεῖρες οὐκ ἂν ἐργασαίατο;

id est

Quid denique est, quod manibus effici haud queat ?

Admonet nihil esse rerum omnium, quod arte, quod industria non efficiatur. Caeterum quod scripsit Aristophanes, apte torseris in milites ignavos, quibus omne praesidium et spes salutis non in manibus, sed in pedibus sita est.

Index Adagiorum