III. 7. Sardanapalus. xxvii

Σαρδανάπαλος, id est Sardanapalus. Hujus cognomen ob insignem hominis mollitiem abiit in proverbium. Aristophanes in Avibus : Τίς ὁ Σαρδανάπαλος οὑτοσί; id est Quis hic Sardanapalus ? Fuit autem Sardanapalus Anacyndaraxis filius, rex Nini Persicae regionis, qui eodem die Tarsum pariter et Anchialem, duas Ciliciae civitates, obtinuit, caeterum deliciis usque adeo effeminatus, ut inter eunuchos et puellas ipse puellari cultu desidere sit solitus. Apollodorus, ut citat Aristophanis interpres, tradit ejus sepulcro epitaphium hujusmodi literis Assyriis insculptum fuisse : Ἔσθιε, πῖνε, ὄχευε, ὡς τὰ ἄλλα οὐδενός ἐστιν ἄξια, id est Ede, bibe, utere Venere, nam caetera sunt nihil. Suidas hac forma refert ex Callisthene : Σὺ δ᾿, ὦ ξένε, ἔσθιε καὶ πῖνε καὶ παῖζε, ὡς τά γε ἄλλα ἀνθρώπεια οὐκ ὄντα τούτου ἄξια, id est Tu vero, hospes, ede, bibe, lude, tanquam caeteras res humanas hujus non faciens.

Index Adagiorum