III. 7. Homo Thales. xxvi

Ἄνθρωπος Θαλῆς, id est Homo Thales. Ironia proverbialis in stultum, qui sapiens haberi studeat. Aristophanes in Avibus : Ἄνθρωπος Θαλῆς Μέτων, id est Homo Thales Meton. Idem in Nebulis :

Τί δῆτ᾿ ἐκεῖνον τὸν Θαλῆν θαυμάζομεν;

id est

Qua gratia illum proinde suspicimus Thalem ?

Fuit enim Thales unus e septem Graeciae sapientibus. Est et apud Plautum Salve, Thales, cum stultum significet.

Index Adagiorum