III. 7. Subventanea parit. xxi

Ὑπηνέμια τίκτει, id est Subventanea parit. De vanis ac frivolis inventis. Translatum ab avibus, quae Veneris imaginatione concipiunt ova, sed inania, hoc est, unde non gignatur foetus. Aristophanes in Avibus :

Τίκτει πρώτιστον ὑπηνέμιον νὺξ ἡ μελανόπτερος ὠόν,

id est

Parit primum subventaneum nox nigripennis ovum.

Hos conceptus potissimum accidere in his avibus, quae sint neque volaces neque aduncis unguibus, cujusmodi sunt perdix, gallina, demonstrat Aristoteles libro De generatione animalium tertio ; causam esse, quod excremento magis abundant. Volaces et aduncas nec salaces esse nec fecundas, quod in his excrementi seminalis pars in pennas et in ungues abeat. Concipiuntur hujusmodi foetus aliquoties audita maris voce, sicuti fit in perdicibus, aliquoties ex affrictu pulveris, aliquoties feminis ob inopiam maris inter se salientibus. Auctor et Plinius. Eaque ova Graeci ὑπηνέμια, id est subventanea, sive ζεφύρια vocant a vento favonio. Unde quae vana sunt, ἀνεμίδια dicuntur. Plato in Theaeteto : Ἀλλὰ φέρε δὴ αὐτὸ κοινῇ σκεψώμεθα, γόνιμον ἢ ἀνεμίδιον τυγχάνει, id est Sed age jam illud communiter dispiciamus, solidusne partus sit an subventaneus. Et Homerus : Κακὸν δ᾿ ἀνεμώλια βάζειν, dicta inania et ventis similia significans. M. Tullius in Epistolis ad Atticum ἀνεμοφόρητα vocat inania, quae ventis ferantur : De gladiatoribus, de caeteris, quae scribis ἀνεμοφόρητα, facias me quotidie certiorem.

Index Adagiorum