I. 3. Ne per somnium quidem. lxii

Οὐδ᾿ ὄναρ, id est Ne in somnio quidem. Graecis proverbialiter dictum est pro eo quod est : nulla ratione, nullo tempore. Alioqui nemo fere tam omni felicitate destitutus, quin aliquando per quietem vel somniet laetiora quaepiam. Lucianus ἐν τῷ Περὶ τῶν ἐπὶ μισθῷ συνόντων : Οὐδ᾿ ὄναρ λευκοῦ ποτε ἄρτου ἐμφορηθείς, id est Ne per somnium quidem unquam albo pane satiatus. Idem usurpavit in Gallo, cum ait regibus ne per somnium quidem aliqua re jucunda frui licere : Ὑφ᾿ ὧν οὐδ᾿ ὄναρ ἀπολαῦσαί τινος ἡδέος ἐγγίνεται. Rursus Περὶ τοῦ ἠλέκτροῦ : Ἀιδόντων δὲ ἡδὺ καὶ οἷον σὺ φῄς, οὐδ᾿ ὄναρ ἀκηκόαμεν, id est Porro suaviter canentes, et eo modo quo tu praedicas, ne per somnium quidem audivimus. Huc eleganter allusit Theocritus ἐν Βουκολίσκῳ, apud quem Eunica puella civilis rusticum basium dare conantem ab se repellit dicens tantum abesse ut illi datura sit basium ut hoc ne per somnium quidem oporteat sperare. Carmen sic habet :

Ἔρρ᾽ ἀπ᾽ ἐμοῖο·

Βωκόλος ὢν μ᾽ ἐθέλεις κῦσαι ; τάλαν, οὐ μεμάθηκα

Ἀγροίκως φιλέειν ἀλλ᾽ ἀστικὰ χείλεα θλίβειν,

Μὴ τύ γε μευ κύσῃς τὸ καλὸν στόμα μηδ᾽ ἐν ὀνείροις,

id est

Aufer te hinc procul imque malam rem,

Tu mihi suaviolum dare vis homo rusticus ? atqui

O miser, haud didici dare basia agrestibus unquam,

Sed magis urbanis soleo oscula figere labris.

Non mihi tu nitidum os labris sordentibus unquam

Contigeris, nec per somnum.

Utitur eodem et M. Tullius in Epistolis ad Atticum : Πολιτικὸς ἀνήρ, οὐδ᾽ ὄναρ quisquam inveniri potest. Theocritus in Megara Herculis uxore : Τὸ δ᾽οὐδ᾽ ὄναρ ἤλυθεν ἄλλῴ, id est Quod alii ne per somnium quidem accidit. Galenus Περὶ φυσικῶν δυνάμεων libro II : Καὶ ταῦτα οὐκ ἐχρῆν ἀγνοεῖν τὸν Ἐρασίστρατον, εἴπερ κἂν κατ᾽ ὄναρ ποτὲ τοῖς ἐκ τοῦ περιπάτου συνέτυχεν, id est Atque haec oportebat non esse ignota Erasistrato, si modo vel in somnis unquam illi cum Peripateticis incidisset consuetudo. Solent autem vel extremae sortis homines aliquando magnifica quaedam somniare, quemadmodum apud Lucianum Micyllus, qui per somnium opulentissimus, experrectus cerdo quispiam erat Iro poene pauperior. Nam somniare sperandi genus est. Unde et Vergilius in Bucolicis spes inanes amantium somnia vocat : An qui amant, ipsi sibi sommia fingunt ? Huc respexit et Flaccus in Satiris, cum ait :

Cum te servitio longo curaque levarit

Et certum vigilans, quartae sit partis Ulysses,

Audieris, heres.

Itaque ne per somnium quidem perinde valet, quasi dicas, quod ne sperare quidem audeas. Plutarchus, in libello quem scripsit adversus Stoicos, adagium extulit paulo diversius : Ὧν οὐδ᾿ ὀνείρατα λαβεῖν μᾶλλον ἔστι παρὰ τὰς κοινὰς ἐννοίας, id est Quorum ne somnia quidem magis capere licet extra communes cogitationes. Divus Chrysostomus Adversus Judaeos contione tertia sic extulit : Οὐδ᾿ ὡς ὄναρ.

Index Adagiorum