III. 7. Ad suum quemque quaestum. xix

aequum est esse callidum

Apud Plautum est proverbialis sententia in Truculento, tum in Asinaria :

Ad suum quemque quaestum aequum est esse callidum.

Quae si transferatur paulo longius, plusculum habuerit gratiae. Velut alius est pecuniae appetens, alius famae studiosus, alius voluptatum avidus, alius literarum sitiens, alius pietatem sectatur. Quisque advigilat ad id, quod expetit.

Index Adagiorum