III. 7. Albo rete aliena captant bona. xviii

Proverbii speciem habet, quod ait Plautus in Persa :

Ne isti faxim usquam appareant,

Qui hic albo reti aliena oppugnant bona.

Rete vocat calumnias quadruplatorum et parasitorum. Album dixit alludens ad codicillos et dicas syngraphasque, quibus lis intenditur peragiturque. Nec omnino displicet, ut ad album praetoris, quo leges et litium formulae proponebantur, respexerit. Nam leges etiam Solon aranearum textis similes esse dixit.

Index Adagiorum