III. 7. Ante pedes. xvii

Ante pedes esse dicitur, quod obvium quodque vel praesens adest vel imminet. Terentius :

Istuc est sapere, non quod ante pedes modo est

Videre, sed etiam illa quae futura sunt

Prospicere.

Sic Pindarus in hymno ultimo : Τὸ δὲ πρὸ ποδὸς ἄρειον αἰεὶ χρῆμα πᾶν, id est Quicquid ante pedes est semper melius. Lucianus in Pseudologista : Καὶ τὰ κοινὰ ταῦτα καὶ τὰ ἐν ποσὶν ἀγνοῶν, id est Et quod haec communia quodque haec passim obvia ignores. Philostratus in Phoenice : Βαδίζεις δὲ ποῖ ; μετέωρός τε καὶ ὑπὲρ πάντα τὰ ἐν ποσί, id est Quo vadis autem ? Sublimi vultu cunctaque despiciens, quae sunt ad pedes. Et παρὰ ποδί dicitur, quod jam instat imminetque ; ἐμποδών esse dicitur, quod obstat, ἐκποδών contra. Προκυλίνδεσθαι τῶν ποδῶν est aliquoties apud Platonem, id est Ante pedes provolvi, quod veluti expositum est. Veluti De republica IV : Πάλαι, ὦ μακάριε, φαίνεται πρὸ ποδῶν ἐξ ἀρχῆς κυλινδεῖσθαι, καὶ οὐχ ἑωρῶμεν ἄρ᾽ αὐτό, ἀλλ᾽ ἦμεν καταγελαστότατοι, ὥσπερ οἱ ἐν ταῖς χερσὶν ἔχοντες ζητοῦσιν ἐνίοτε ὃ ἔχουσι, id est Jandudum, o beate, videtur rursus ante pedes volvi, nec videmus illud, sed fuimus ridiculi, quemadmodum solent qui, cum manibus teneant aliquid, tamen quaerunt quod habent. Non dissimili figura Maro dixit in manibus :

In manibus terrae, non hic te carmine longo

Atque per ambages et longa exorsa tenebo.

Index Adagiorum