III. 7. Anicularum deliramenta. xvi

Γραῶν ὕθλος, id est Anicularum deliramenta. De nugis inanibus, cujusmodi solent effutire vetulae, cum jam sexus vitio vitium aetatis accedens nugacitatis morbum conduplicat. Extat proverbium apud Platonem in Theaeteto : Ταῦτα μὲν γάρ ἐστιν ὁ λεγόμενος γραῶν ὕθλος, id est Nam haec quidem sunt, quod dici solet, anicularum nugae. Itidem Cicero in oratione pro domo sua dixit Anilem superstitionem.

Index Adagiorum