III. 7. Baeta tum hieme tum aestate bona. xv

Βαίτη κἀν θέρει καὶ ἐν χειμῶνι ἀγαθόν, id est Baeta tum in aestate tum hieme bona. Suidas, qui hujus adagii meminit, adscribit baetam vestis pelliceae genus, quod in utrumque tempus videatur appositum. Nam hieme depellit ventos, aestate solem. Julius Pollux libro De rerum vocabulis septimo inter vestes coriaceas meminit et baetae ; quam ait tunicam fuisse praelongam, quae totum contegeret corpus. Convenit igitur de re ad multa usui futura veluti de literis, quae juvenes juxta ac senes ornant, aut philosophia, quae in rebus prosperis arcet ab insolentia, in adversis praestat, ne frangamur animo.

Index Adagiorum