III. 7. Lucri bonus est odor ex re qualibet. xiii

Faceta quidem, sed tamen pestilens illa vox Vespasiani, qui cum ex lotio vectigal faceret, homo turpiter avidus, superque eo facto a filio admoneretur, quod e re tam putida lucrum faceret, paulo post collectam pecuniam filii naribus admovit rogavitque, ecquid illa puteret. Unde Juvenalis  : Lucri bonus est odor ex re / Qualibet. Ad quod alludens Ammianus libro XXII dixit : Et lucrum ex omni odorantes occasione. Jam et Ennianus ille versiculus non in sermonem modo, verum etiam in animos et vitam hominum penitus abiit :

Unde habeas curat nemo, sed oportet habere.

Quin illud ab Horatio dictum εἰρωνικῶς serio sequimur :

O cives, cives, quaerenda pecunia primum,

Virtus post nummos.

Cephisodorus apud Athenaeum libro III docet apud poetas celebres ac sapientes viros inveniri sententias quasdam improbatas, velut illud apud Archilochum Πάντ᾿ ἄνδρ᾿ ἀποσκολύπτειν, id est Quemvis hominem excoriare sive spoliare. Apud Theodorum illud Κελεύειν μὲν πλέον ἔχειν, ἐπαινεῖν δὲ τὸ ἴσον, id est Quod jubet plus aequo habere, laudare tamen quod aequum est. Apud Euripidem Τὴν γλῶτταν ὀμωμοκέναι φάναι, id est Quod dixerit linguam jurasse, quo de nobis alias dictum est. Apud Sophoclem :

Τοιαῦτα τοί σοι πρὸς χάριν τε κοὐ βίᾳ

Λέγω, σὺ δ᾿ αὐτὸς ὥσπερ οἱ σοφοὶ τὰ μὲν

Δίκαι᾿ ἐπαίνει, τοῦ δὲ κερδαίνειν ἔχου,

id est

Ad gratiam tibi ista dico, haud impero,

At ipse, uti solent facere prudentes viri,

Laudato justa, caeterum lucro haereas.

Idem alibi dixit Μηδὲν εἶναι σὺν κέρδει κακόν, id est Nullum esse malum, quod cum lucro conjunctum sit. Apud Homerum, quod facit Junonem insidiantem Jovi, quod Martem fingit adulterum. Haec Athenaeus. Mirum autem populum indignari poetis aut histrionibus, si quando talia recitant in theatris, cum magis debuerit indignari quisque sibi, quod ea sequeretur in vita, quorum commemorationem in theatro ferre non poterat.

Index Adagiorum