III. 7Afra avis.xi
Λιβυκὸν ὄρνεον, id est Libyca avis. Refertur a Suida de praegrandibus, quod ex ea regione deportentur aves immani magnitudine. [Lex.] Horatius de praelauta usurpavit :
[Epod., 2, 53] Nam gallinas praegrandes olim mittebat Africa, quas easdem Numidicas aves appellant. Acron videtur de struthione sentire, quae et ipsa avis mira mole corporis esse fertur. Mea quidem sententia non inepte jacietur et in hominem peregrino cultu notabilem. Et Plautus alicubi Poenum avem vocat, ob manicas alarum instar utrimque pensiles. Proverbium extat in Avibus Aristophanis. Interpres indicat convenire in barbaros ac meticulosos. Sunt enim homines praegrandes fere timidiores. Terentius : Hic nebulo magnus est. [Eun., 785]Non Afra avis descendat in ventrem meum
Jucundior quam lecta de pinguissimis
Oliva ramis arborum.