III. 7. Semper Africa novi aliquid apportat. x

Huic simillimum est illud Plinianum, quod in Historia mundi refert, Libyam semper aliquid novi adferre. Quod quidem ideo dicebatur, quod in siticulosa regione ad unum aliquem rivum plurimae ferarum species bibendi gratia convenire cogantur ; inibique varia mixtura violentae Veneris varias monstrorum formas subindeque novas nasci. Porro Plinius sumpsit ab Aristotele, apud quem refertur libri De generatione animalium II capite V. Anaxilas apud Athenaeum libro XIV festiviter ad rem detorsit :

Ἡ μουσικὴ δ᾿ ὥσπερ Λιβύη πρὸς τῶν θεῶν

Ἀεί τι καινὸν καθ᾿ ἑνιαυτὸν τίκτει θηρίον,

id est

At musica itidem ut Afra terra per deos

Semper quotannis bestiam aliquam aedit novam.

Scio Graecum versum posteriorem non constare, sed ita habet aeditio Aldina, nec satis divino, quomodo restitui possit, nisi forte pro καθ᾽ ἑνιαυτόν legendum est ἐν αὐτῇ, tametsi ne sic quidem constat metrum ; fortasse θηρίον omittendum et pro καθ᾿ ἑνιαυτόν reponendum καθ᾿ ἡνιαυτόν. Quadrabit in homines lubrica fide semperque novandarum rerum avidos.

Index Adagiorum