III. 7. Utere curru, de asinis nihil laborans. vii

Ἀπονέμου τῆς σῆς ἁμάξης, τῶν δ᾿ ὄνων οὐδὲν μέλει, id est

Utere plaustris tuis asinosque ne curaveris.

Versus est trochaicus tetrameter. Hoc proverbio monebant, uti suarum quisque rerum curam ageret hisque frueretur, alienarum negligens atque incurius. Hinc ducta metaphora, quod, quibus plaustrum est domi, nihil necesse habent deportandis oneribus asinos aliunde conducere.

Index Adagiorum