III. 7Amicitiae personam.vi
Τὸ προσωπεῖον ἀφελεῖν τῇ φιλίᾳ, id est Amicitiae personam detrahere, dicimur, cum aperte quae sentimus animo tum facimus tum loquimur apud amicos et, quicquid in pectore clausum est, id prae nobis ferimus. Vultus enim ab animo discrepans persona verius est quam vultus. Et eleganter a Seneca dictum est in Caesarem : Ut personam malit quam faciem, id est ut videri malit quam esse. M. Tullius Tusculanarum quaestionum quinto scribit Epicurum tantummodo personam induisse philosophi. Martialis :
[Epigr.] Neque semper tamen persona sonat in malam partem. Etenim cum scribit M. Tullius in Officiis Ponit enim personam amici, cum induit judicis, non significat fictum amicum aut fictum judicem. Est autem traductum a personis histrionum.Mentiris juvenem tinctis, Lentine, capillis,
Tam subito corvus, qui modo cycnus eras.
Non omneis fallis, scit te Proserpina canum,
Personam capiti detrahet illa tuo.