III. 7. Citius quam asparagi coquuntur. v

Velocius quam asparagi coquuntur. De re vehementer properata. Sunt quaedam figurae proverbiales, quae Octavio Augusto peculiariter arriserunt ; inter quas haec quoque refertur a Tranquillo, cum scribit eum Ad exprimendum festinatae rei velocitatem solere dicere : Velocius quam asparagi coquantur. Idque identidem in literis usurpat. Est autem asparagus herbae genus spinosum et in medicinam utile et in cibos gratum, cujus summa, priusquam durescant, leviter coquuntur, tantum ut cruditas absit. Dicitur autem asparagus, quod, qui sunt in his praecipui, non seruntur, ut Athenaeus dixit. Docti quidam admonent simile quiddam dici de salsamentis, Citius quam salsamenta coquantur, eo quod quidam pisces sale conditi aut fumo ventove durati crudi quoque comedantur aut levissime cocti. Quanquam hoc proverbium apud Athenaeum, unde citant, nondum repperi. Confine illi, quod alibi dicetur, Ἀφύα ἐς πῦρ, id est Aphya ad ignem.

Index Adagiorum