III. 7. Nihil minus expedit quam agrum optime colere. iv

Apud priscos adagionis instar fuisse Plinius testatur libri XVIII capite VI. Temerarium, inquit, videatur unam vocem antiquorum posuisse, et fortassis incredibile penitus existiment, nihil minus expedire quam agrum optime colere. L. Tatius Rufus infima natalium humilitate consulatum militari industria meritus, antiquae alias parsimoniae, circiter mille siclos (sive quae lectio quibusdam magis arridet, sestertium) liberalitate divi Augusti congestum usque ad detractionem heredis exhausit, agros in Piceno coemendo colendoque in gloriam. Internecionem ergo famemque censemus ? Immo hercle judico modum rerum omnium utilissimum. Bene colere necessarium est, optime damnosum. Hactenus Plinius. Huc et Terentius allusit, cum ait in Phormione :

Nostrapte culpa facimus, ut malos expediat esse,

Dum nimium dici nos bonos studemus et benignos.

Item illud Horatianum :

In vitium culpae ducit fuga, si caret arte.

Denique proverbium Hebraeorum admonens, ne quis nimium sit justus.

Index Adagiorum