III. 7. Panicus casus. iii

Πανικὸν veteres vocabant subitum animorum tumultum, sed inanem. Veteres enim existimabant Panem deum repentinos terrores et animi consternationes immittere lymphaticis simillimas, usque adeo impotentes, ut non ratione modo, verum et mente careant. Sicuti non rarenter usu venit, cum in exercitu nulla comparente idonea causa viri pariter atque equi perturbantur. Cujus rei meminit et Euripides in Rheso :

Ἀλλ᾿ ἢ Κρονίου Πανὸς τρομερᾷ μάστιγι φοβῇ.

Verba sunt Hectoris ad custodes nuntiantes novum tumultum in castris oriri, atque is motum Panicum esse respondet. Pindarus in Nemeis scribit non oportere fortibus viris vitio vertere, si fugiant in hujusmodi tumultu : Ἐν γὰρ δαιμονίοις φόβοις φεύγοντι καὶ παῖδες θεῶν, id est In divinis terroribus fugiunt et filii deorum, δαιμονίους φόβους appellans τοὺς Πανικούς. Narratur idem deus concham illam tortilem ac turbinatam, quae Graece κόχλος, id est testudo, dicitur, primus reperisse eaque personans olim Titanas, contra quos bellabat, in fugam egisse. Pausanias in Phocaicis : Ἐν δὲ τῇ νυκτὶ φόβος σφίσιν ἐμπίπτει Πανικός· τὰ γὰρ ἀπὸ αἰτίας οὐδεμιᾶς δείματα ἐκ τούτου φασὶ γίνεσθαι, id est Caeterum noctu irruit in eos pavor Panicus, siquidem terrores nulla de causa exortos aiunt ab hoc immitti. Hac de re copiosius disserit citatis aliorum etiam Graecorum testimoniis Angelus Politianus in Miscellaneorum annotatione vigesimaoctava. Hoc adagii subinde refertur a Cicerone in Epistolis ad Atticum : Ego, inquit, bellum foedissimum futurum puto, nisi qui, ut tu scis, Panicus casus extiterit. Rursum alibi : De Ventidio panicon puto. Item alibi : Rumorem adferunt magnum, Romae dum ad Antonium frumentum omne portari, πανικὸν certe. Item alibi : Interim (scis enim quaedam πανικά dici, item τὰ κενὰ τοῦ πολέμου) rumore adventus nostri et Cassio, qui Antiochiae tenebatur, animus accessit, et Parthis timor injectus est. Idem ad Tironem : Etsi Atticus noster, qui me quondam moveri πανικοῖς intellexit, idem semper putat nec videt, quibus praesidiis philosophiae saeptus sim. Et hercle, quod timidus est ipse, θορυβοποιεῖ, id est tumultum ciet et panicis movetur. Huc allusisse puto et Apuleium in Asino suo, cum Psychae ad mortem spontaneam properanti Panem obvium facit.

Index Adagiorum